- HEPHAESTION
- I.HEPHAESTIONAlexandrinus Grammaticus, de quo Suid. adi. Exstat una cum Scholiaste Parisiis, A. C. 1553. apud Hadrian. Turneb. Typographum regium. Inter Graecos Gram maticos, quos Verus Imp. audivit, memoratur Iulio Capitolino; exstatqueve eius etiamnum de Re Metrica elegans libellus. Salmas. ad l.II.HEPHAESTIONThebanus, de Horoscopi effectis scripsit. Voss. de Scient. Mathem. c. 37. §. 11. Vide Ephestio.III.HEPHAESTIONseu Hephaestium, Graece Η῾φαίςτιον, quasi τὸ ἱερὸν Η῾φαίςτου, templum Vulcani, uti hanc urbem vocat Scylax in Periplo, urbs Lyciae prope Chimaeram, est Plin. l. 5. c. 27. Mons Chimaera noctibus fiagrans, Hephaestium civitas, et ipsa saepe flagrantibus iugis. Et Solino c. 39. Et quoniam natura subest ignea, Vulcano urbem proximam Lycii dicarunt, quam de vocabulo nominis sui Hephaestiam vocant. Sed ultra Tauri prom. quod est contra Chelidonias, in parte Pamphyliae, longe utique a Chimaera, illud Hephaestion alii ponunt: et quidem in Hephaestiis montibus, de quibus vide suo loco, et plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 801.IV.HEPHAESTIONunus ex Alex. Mag. Ducibus, multum ab eo amatus, quem ille ita cum Cratero conferebat, ut hunc quidem φιλοβασιλέα, Hephaestionem vero φιλαλέξανδρον appellaret. Vide Curt. l. 3. c. 4. et c. Hunc vita functum Ecbatanis, morbo ex crapula contracto, Olymp. 113. An. 3. Anticle Athenis Archonte, L. Cornelio, Q. Popilio Coss. tam magnifico funere prosecutus est, ut facile omnes pompas superatet. In funus enim hoc supra 12. talentorum milia impensa feruntur. Vide Vosl. Theol. Gent. l. 1. c. 15. Imô et et tamquam Heroi sacrificari iussit, Curt. l. 10. c. 4. Vide et Plutarch. in Alex. post petitum videlicet allatumque ab Ammone hac de re oraculum, imo post illud tantum non imperatum, ut ex Arriano discimus l. 7. Hinc Vaticinandi illi potestas afficat, et μαντεῖον erectum, ut videre est in Continuatione: Oracula certe per illum data memorat Lucian. de non cred. calumn. Hinc per ipsum iuratum, ὁ μέγιςτος ὅρκος ἦν ἅπαϚεν, Η῾φαιςτίων, Erat nomen Hephaestionis iusiurandum omnibus religiosissimum, Ibid gloriante Alex. quod non modo Dei fil. esser, sed et Deos creare posset. Vide Anton. van Dalen Dissertat. de Orac. II. p. 430. et seqq. Per eundem somnia im mitti, curationes fieri et oracula reddi, creditum esse, refert Lucian. Ut enim aliquâ divinitatis auctoritate istiusmodi Deorum Paredri (quo nomine dicebantur, qui beneficio Principis, aut propriae vitrutis merito, in consortium Deorum erant recepti) censerentur, talia illis vulgo adscribi solebant. Vide Salmas. ad Spartian. in Hadr. Voss. de Idol. l. 1. c. 25. et infra ubi de Paredris. Mortem eius praedixit Pythagoras vates apud App. Alex. Civil. Bell. l. 2 et Arrian. l. 7. et Plutarch. c. 124. Mortuus autem est ad Ecbatana, ut dictum, Aelian. Var. Hist. l. 7. c. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.